「詩の朗唱について」『言語文化研究』22(1996)153−170頁
ラテン語要約(詩)
De recitatione carminum
oratiunculam habuit
et cecinit
Hirosius Harada
Carmina qui quondam studio florente canebam,
flebilis, heu, tacitos cogor inire modos!
versiculos olim vates recitare iubebat
Musa: novi mores voce citare vetant.
grammatici culpa est nimium resonare timentis
litterulam, vocis quae bona serva fuit.
dulce legat linguae moderatus amore magister:
dulce leget linguae captus amore puer.
regis honorifici Sinae quae verba dederunt,
arte canit Latia tum Pater ipse Sonus.
cantica sacra ferunt Magni collecta per aevum
Gregorii, resonant auribus usque piis.
nuda tamen recito - paulum lyra verba relinquat -
integra quae vati Spiritus ipse dedit;
neu lateant artes meritae pueroque nuruque,
ipse canam versus, da mihi, Flacce, tuos!
auファイル形式(120K)
朗読1-2行 朗読3-4行 朗読5-6行 朗読7-8行
朗読9-10行 朗読11-12行 朗読13-14行 朗読15-16行
Real Audio形式(34K)
朗読1-2行 朗読3-4行 朗読5-6行 朗読7-8行
朗読9-10行 朗読11-12行 朗読13-14行 朗読15-16行
概要に戻る
著作 ホーム
