Gabriel Fauré : Ritus

:2000-11-07
:

Tantum ergo

Tantum ergo Sacramentum,
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:

Genitori Genitoque
Laus et jubilatio:
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.


Super flumina Babilonys

Super flumina Babylonis
illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
In salicibus in medio ejus
suspendimus organa nostra.
Quia illic interrogaverunt nos,
qui captivos duxerunt nos,
verba cantionum, et qui abduxerunt nos,
hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Jerusalem,
oblivioni detur dextera mea;
Adhæreat lingua mea faucibus meis
si non meminero tui;
si non proposuero Jerusalem
in principio lætitiæ meæ.
Memor esto, Domine, filiorum Edom,
in die Jerusalem ;
qui dicunt : « Exinanite, exinanite
usque ad fundamentum in ea. »
Filia Babylonis, filia misera!
Beatus qui retribuet tibi
retributionem tuam, quam retribuisti nobis.
Beatus qui tenebit
et allidet parvulos tuos ad petram.


Ave Verum Corpus

Ave verum corpus natum de Maria Virgine.
Vere passum immolatum in cruce pro homine:
cujus latus perforatum unda fluxit et sanguine.
Esto nobis praegustatum mortis in examine.
O Iesu dulcis,
O Iesu pie,
O Iesu Fili Mariae. Amen.

conclave de marincus > Gabriel Fauré > Litus


MARUYAMA Satosi