Gabriel Fauré : Ritus |
:2000-11-07 : |
Tantum ergo Sacramentum,
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Genitori Genitoque
Laus et jubilatio:
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.
Super flumina Babylonis
illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.conclave de marincus > Gabriel Faure > Litus